GALLUS Tanagroeus

GALLUS Tanagroeus
GALLUS Tanagroeus
vide Tanagra. Dicitur autem haec domestica volucris ita, παρὰ τὸ κάλλος, Isid. aliis a castratione, quod tales erant Galli, Cybeles Sacerdotes; vel, quod cristam habent in capite, galeae, similem: notae pugnacitatis avis domestica, e Perside primum in alias regiones Pervenit, teste Athen. l. 9. p. 374. nec magni solum usus in auguriis fuit, de quo infra, ut et in voce Pullarii: sed etiam Marti sacer, imo apud Syros olim divinos honores meruit, teste Lucian. l. 16. de Dea Syra. Hinc eorum cantus inter optimi eventus signa numerata Auguribus: et in Onirocritice seditiones ac pugnas denotare crediti sunt. Certe pugnax, ut dictum, animal est, Plin. l. 10. c. 21. regnumqne, in quacumque est domo, exercet. Statim in victoria canunt, seque ipsi principes testantur aeque superbus graditur arduâ cervice, cristis celsus, at veluti vadiatâ coronâ insignis. A' qua tiara etiam seu eritsta recta capitis, absolute dicebatur Graecis Μῆδος, quamvis non esset Medici generis, et Περσικὸς ὄρνις, Avis Persica, Salmas. ad Solin. p. 872. Vide quoqueve infra in voce Tiara. Hinc gallum antiquitas cassidi Minervae imposuit, cuius proin conus proprie ἀλεκτορὶς appellatus est, teste Paus. l. 6. Plutarch. quoque tradit, Cari illi, qui Cyrum vulneraverat, Artaxerxem inter alia facultatem et ius gestandi aurei galli super lancea, ante ordines, concessisse, in Vita eius: additqueve, Persas Caribus indidisse gallorum nomen, propter cristas ex avis huius pennis, quibus galearum summitates ornare sunt soliti. Quemadmodum hodieque effigies eius aspicitur non raro coronae comes. C. Paschal. Cor. l. 10. c. 16. Ob eandem causam, sequiori aevo in fines hosticos, a bellum indicentibus, immitti solitum, observat. C. Barth. ad Stat. Theb. l. 4. v. 6. Quo facit porro, quod culeo cum parricida sequentibus temporibus gallum canemqueve includi voluit Constantinus lmp. cum antea iam simia, et ante simiam serpens ei comes additus esset, Conr. Rittershusius apud Dempster. Paralip. in Ioh. Rosin. Antqq. l. 8. c. 24. 26. 29. et 34. Quodque Laertius l. 2. gallinaceos tonsoris Midae adversis Calliae pennis ac rostro, spe ctante Socrate, pugnasse refert. Imo erat publicum Athenis certamen, ubi in theatro committebantur, ex lage. Α᾿λεκτρυόνας ἀγωνίζεςθαι δημοσίᾳ εν τῷ θεάτρῳ μιᾶς ἡμέρας τοῦ ἔτους, Galli gallinacei publice committuntur in Theatro, uno quotannis die. Meminit legis Aelian. Var. l. 2. c. 28. Convocabatur itaque populus, in his iuvenes praecipue, ad spectandum: at prius Lanistae, quos avium vocat Columella, Gallos condocefaciebant ad pugnam, ut liquet ex Aeschine εν τῷ κατα Τιμάρχου; et Platone de Legibus l. 7. Erantque hi ludi Lanistarum in Sciro; nam fuisse εν τῶ Κυβείῳ testis est modo memoratus Aeschines: at vero τὸ Κυβεῖον in Scito erat: εν τῷ Σκίρῷ διατριβην` ἔχουσιν οἱ κυβέυοντες, inquinnt vett. Magistri. Pugna autem et commissio Gallorum fiebat in pegmate quadrangulari, victoremque victor sequebatur. Hinc Aristoph. Avibus,
ΘΕ. Ο῎ρνις ἔγωγε δοῦλος. Ευ, ἡττήθης τινὸς
Α᾿λεκτρυόνος.
Ubi Graecus Interpres, φυσικὸν, inquit, τοῦτο εν ταῖς συμβολαῖς τῶ ἀλεκτρυόνων, τοὺς ἡττηθέντας ἕπεςθαι νενικηκόσι, naturale h. e. in pugnis gallorum, ut victus victorem sequatur. Lata haec lex post bellum Persicum, teste praefato Aeliano, et cansam praebuit gallinaceorum pugna, quae Atheniensibes, cum, Duce Themistocle, arma inferrent Barbaris, oblata est. Fuit quippe illis exemplo ac incitamento ad fortitndinem, quod imitari quoqueve posteros voluêre, ut fortiter paterentur: atqueve in hunc finem laudat et probat id Solon apud Lucian. περὶ
Γυμνασίων. Sed et Pergamenis idem spectaculum quotannis publicô exhibitum docet Voss. de Idol. l. 3. c. 80. Etiam Romanis in usu hoc delectationis genus, si non publice, privatim satem, fuisse, constar ex Plutarch. in Anton. Πολλάκις δὲ συμβαλόντων ἁλεκτρυόνας πολλάκις δὲ μαχίμους ὄρτυγας οἱ Καίσαρος, Saepius autem commissis gallis, saepius pugnacibus coturnicibus, victores fuere Caesaris. Quo pacto Fr. Mendozam Ducem Hispanum celebrem, belli eventum inter Principem Mauritium et Archiducem Albertum fluctuantis auguratum fuisse, in Historia Belgica legimus: Is enim praelio ad Nauporrum, sub initium huius saeculi, a Mauritio captus, ut taedium custostiae leniret, certamen duorum gallorum, quos Alberti ac Mauritii nominibus insigniverat, instituit, cumqueve Mautitius praevaleret, utrumque inclusum et saginatum per dies aliquot, rursus mutatis nominibus commisit, ubi qui sub Alberti nomine prius victus feverat, Mauritii nomine imposito, victor evasit. Reidan. Ann. l. 18. In Anglia vero hodieque publicâ sollennitate, non minus ac Athenis olim, sponsionibus insuper ingentibus, ac dignâ spectaculo coronâ, pugnacis huius alitis proelia visuntur. Qua de re noti hendecasyllabi Ioh. Barclaii Poem. l. 2. quibus titulus: Pugna Gallorum gallinaceorum, cut Rex interfuit; quod carmen, cum prolixum satis, ea saltem quae ad locum certaminis et apparatum athletarum horum spectant, adpono:
Est parvus locus editus columnis,
Ductus artifici manu in capacem
Et certaminis et cruoris orbem;
Saevis area bellicosa Gallis.
Non illi bibulam ingerunt arenam,
Quae tot vulnera, sanguinemque celet.
Flava stramina textilique nodo
Arcta, huic aptius intulere campo,
Qui vestigia nec profunda tardet,
Nec cursus male fallat incitatos.
Circum (nam populi hic graves locantur)
Ascendunt gradibus theatra curvis.
Quo postquam vario corona discors
Consecht studio, et Diis vocatis
Rite quisque suae est avi precatus,
Galli de gemina eruti latebra,
Cum luce horridulum intuentur hostem.
Scires ex habitu diu eruditos
Athletas solito introire campo.
Nam cristae decus et genas rubentes.
Doctaâ forcipe perdidere cauti;
Ne quâ figere rostra possit hostis,
Et praedam nimio obtinere morsu.
Falcatae quoque nulla pompa eaudae,
Ne certamine rupta sub calenti
Sit fallax mora cruribus citatis etc.
Sic autem pugnaturis animos faciebant Vett. ab allii esu: unde ἐσκοροδισ μένος, pro forti et animoso, ipsique οκόρδαλοι inde dicti, quam vocem Petron. Latio intulit, pro audaci, ut discimus ex Salmas. eodem ad Solin. p. 1286. Plura de hac gallinacea palaestra, vide apud Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 1. p. 84. Atqueve haec gallê pugnacitas porro causa, cut Idomeneo pro insigni placuerit, cuius statuam cum scuto sic Olympiae spectatam olim, Paus. tradit. l. 5. nec alia Marti victima gratior fuerit habita, apud Lacedaemonios, quos si Dux fortiter dimicaslet, magnaqueve hostium clade vicisset, hac victimâ litare victorem voluisse, refert Alexander Neapol. Genial. Dier. l. 1. c. 22. Ceterum ut frater amatus a Pythagora gallus candidus, teste Plutarch. in Numa, a sectatoribus eius pro Numine quoque habitus est, ut idem habet Sympos. l. 4. quaest. 5. Ipse apud alios Aeseulapio, Mensi, vide infra Menisi Solique sacer: et Vett. ad suprstitionem non unam adhibitus. Inter quos Alectryomantia. h. e. divinatione e gallis, cum Iamblichum scrutatum esse, de Imp. futuro, Valens Caesar rescivissit, foveam ipsi ante obitum parasse, et omnues conscios aut suspectos necavisse legitur, apud Socrat. Hist. Eccl. l. 4. c. 29. Sozomen l. 6. c. 35. Nicephor. Zonar. Alios. Imo ad infernalia sacra Gentilium, quos animis Poerarum Regumque evocandis gallos mactare consuevise, docet Aen. Gazaeus Theophrasto, vide quoque Barth. Comm. Superstitionum. De superstitione Iudaeorum in festo Propitiationis gallum mactantium alibi. Apud Christianos vero, gallus gallinaceus, in summis aedium fastigiis et templorum obeliscis ex aere imponitur, eaudâ latiore, quam ventus, qui flat, verberans et impellens, rostraum adversus se consistere cogit, Salmas. ubi supra p. 1246. tum ut flantem indicet ventum, tum praecipue, ut imagine hac in Templorum apice excubante, moneantur Epp. Christiani gregis, vigilandum esse pro commissis sibi ovibus: nota enim avis huius vigilantia, de qua egregie disserentem adi Ambros. Hexaemeri l. 5. Plura vero de illa vide apud Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 3. c. 80. et 86. Sam. Bochart. Hierozoici Parte poster. l. 1. c. 16. ubi inter alia Hebraeorum nonnullos a Cuthaeis, de quibus 2. Reg. c. 17. v. 30. nomine nergal, gallum cultum esse, asserentes, erudite refellit, alios. Apud Romanos, qui gallos, capos, gallinas, curaret servus, Gallinarius dictus est, de quo vide Varron. de Re Rust. l. 3. c. 9. uti de gemma hinc dicta supta in voce Alectoria.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”